Evangelium Secundum Joannem*

Caput 11: Versus 8

Dicunt ei discipuli.Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus:Absit a te, Domine,non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno:Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi,culpatur de suo.Redi post me, Satana, quia sapis non quae Dei, sed quae hominis sunt.Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quae diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
(* Traductions européennes)